- PELLEX
- PELLEXantiquis proprie ea dicta est, quae uxorem habenti nupsit, Fest. ut Concubina, quae caelibi viro, sine nuptiis cohabitat, Freinshemius Not. ad Curtium l. 3. c. 3. Huic poenam constituit Numa, Lege hâc: Pellex. aram. Iunonis. ne tangito. si. tanget. Iunoni. crinibus. demissis. agnum feminam. caedito.Cuius unius legis reliquias, ex toto Iure Papiriano, extare in libris Iurisconsultorum, apud Paulum asserens Iac. Raevardus l. de Auctoritate Prudentum, ibi sic scriptum esse ait: Gravius Flaccus in libro de Iure papiriano scribit, Pellicem nunc vulgo vocari, quae cum eo, cui uxor sit, corpus misceat. Et hanc legem sic interpretatur, Pellex aram Iunonis ne tangito, i. e. Pellex nulla viro uxorem habenti nubito: si nuserit, crinibus demissis, quod tristitiae signum erat, Iuneni agnum feminam caedito sive mactato. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 5. Unde colligit Gellius l. 4. c. 3. Pellicem appellatam, probrosamque habitam eam, quae iuncta consuetaque esset cum eo, in cuius manu mancipiove alia matrimonii causâ foret. Iunonem autem talis, non Venerem, infestam habebat: quia Venus ad quosvis concubitus, etiam lege vetitos, se extendebat, imo Numae temporibus necdum nomine nota erat Romae, unde ne in carminibus quidem Salirum Veneris ulla, ut coeterorum caelestium, laus celebrata, Cincius apud Macrobium Saturnal. l. 1. c. 12. Iuno vero nuptiarum Praesec censebatur. Ovid. Ep. Hypsipyles, 6. Heroid. v. 43.Non ego sum furtim tibi cognita, pronuba IunoAdfuit. ———— ————In huius itaque honorem cum comere capillos solitae essent mulieres, iuxta illud Tibulli l. 4. Eleg. 6. v. 3.Lota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit,Staret ut ante tuos conspicienda focos:magnum probrum erat demissis capillis, ad aram eius, adstare, Anton. Thysius IC. Notis in Gellium loc. cit. Et huius rei rationem adscribit Vossius prudentiae Regis Numae, qui nullum agnosceret concubitus Numen, nisi legitimi cui Iuno praesset. Nam, ut constat ex Dionysii Antiquitat. l. 2. nec Romulus, nec Numa, admisêre Graeculorum fabulas, de commerciis Immortalium cum mortalibus, quibus homines ad foedam possent libidinem concitari: Postea tamen, lapsis in deteriora moribus, Veneris Romani recepêre nomen. Vide Gerph. Ioh. Voss. de Orig. ac Progr. Idolo. l. 2. c. 27. Nomen quod attinet, dici vult Gellius, quasi πάλλαζ, i. e. quasi παλλακὶς: sed ab inusitato verbo lacere, quô Lucretius utitur haud semel, propius deduxeris. Hinc enim pellicere; unde Pellices, quae amatoriis verbis alienos ad se pellicerent viros. Et ex eodem fonte pellacem Ulyssem dixit Virg. Aen. l. 2. v. 90. et pellacia ponti, Lucretius. l. 2. v. 559. Sunt tamen, quia pellendo dictam Pellicem malint, quod legitimam uxorem, pro virili, a Marito pellat. Tria enim cum sint coniunctionis nomina, apud Iuris Auctores aliosque, Uxor, Pellex, Amica, horum unicum est nomen dignitatis, Uxor. ἅυτη ἡ ἀμίαντος κοίτη, Hoc impollutum cubile, reliqua nomina voluptatis funt, sed cum aliquo tamen discrimine. Nam honcstior Pellex est, ut quae propius accedat ad uxoris naturam. Est enim παλλακὴ Gap desc: Hebrew Hebraeorum, quasi legitimae coniugis dimidium, et ut dicunt ipsi, Gap desc: Hebrew. Balsamon Conciliorum Interpres, Παλλακὴ δέ ἐςτιν ἡ νομίμως τινὶ συζῶσα χωρὶς γάμοὐ ἡ δὲ ἧττον τιμιωτέρα φίλη λέγεται, Pellex vero est, quae legitimô alicui cohabitat, absque nuptiis: at minus honesta, Amica dicitur; quae et ἐρωμένη Graecis passim, vide Desid. Heraldum Animadversionib. Arnob. l. 4. Voces Concubina et Παράκοιτις, modo pro Amica, modo pro Pellice usurpari, observat Salmas. apud Auctores Iuris tam Civilis, quam Canonici, Not. ad Spartian. in Aelto Vero. c. 5. Sed et Pellice honoratior, infra tamen iustae Uxoris dignitatem, occurrit Uxor pene iusta, apud Sueton. Vespas. c. 3. ut infra videbimus voce Uxor. Apud Athenienses Pellices dictae sunt uxores, quae cives non essent: Peregrinarum enim in illa Rep. nuptiae non erant, non liberi legitimi; sola civis sobolem procreabat replebatque liberis civitatem: quae lex cum tacitô consensu antiquata esset ante Periclis tempora, quemadmodum et insecutis temporibus obsolevit, pessimô Periclis imsius exemplô, instaurara denuo est, post exactos Urbe 30. Tyrannos, ab Aristophonte Rhetore, Euclide Archonte, his verbis: Νόθον εἶναι τὸν μὴ ἐζ ἀςτῆς γεγονότα, Qui matre cive natus non erit, nothus esto. Unde e Demosthene, εν τῷ κατὰ Νεαίρας, docet Athenaeus l. 13. Τὰς μὲν ἑταίρας ἡδονῆς ἕνεκα ἔχομεν, τὰς δ3` παλλακὰς τῆς καθ᾿ ἡμέραν παλλακείας, τὰς δὲ γυναῖκας τοῦ πας̔δοποιεῖςθαι, ubi luculenter ostendit, quid discriminis fuerit inter Meretricem, Pellicem atque Uxorem. Vide Sam. Petitum comm. in LL. Atticas l. 2. tit. 4. et supra in vocibus, Concubina item Nothus. Secernebat autem a Concubinis seu Pellicibus Uxorem, Dotis datio, ut inpalliato Plauti Trinummo, Actu 3. sc. 2. v. 64.Sed ut inops infamis ne sim, ne mihi hanc famam differant,Me Germanam neam Sororem in Concubinatum tibiSic sine dore dedisse magis. quam in Matrimonium.Eratque Dos certissimum nuptiarum legitimarum argumentum, cum dotatas esse feminas ad subolem procreandam, replendamque liberis civitatem maxime sit necessarium, ut inquit Pomponius. Quare eleganter Artemiderus Filiam cum creditore comparat, quae grandis dotem poscit: et legitimam fuisse Pyrrhi uxorem, Nicoderni sororem, negat Isaeus εν τῇ τερὶ τοῦ Πύῤρου κλήρου, quia forori Nicodemus dotem non dixit, non dedit etc. Neque tamen Concubinae et Pellices omnino ἄπροικοι erant: legitimas enim Uxores imitabantur. Unde in modo laudata Isaei Orat. ἐπεὶ καὶ οἱ ἐπὶ παλλακίδι διδοντες τὰ ἑαυτῶν, πάντες πρότερον διομολογοῦνται περὶ τῶν δοθησομέων ταῖς παλλακαῖς. Ita filiae nothae, quae legitimae uxores civium Atheniensium esse non poterant, sed Pellices tantum, τὰ νοθεῖα, mille illas drachmas, quas e bonis paternis auferebant, ad eum, cui iungebantur, adferebant virum. Hinc Isaeanae illi Philae, quam Xenocli Cyprio elocavit Endius, dedit in quasi dotem χιλίας δραχμάς. Vide iterum Petitum Opere praefat. l. 6. tit. 1. et 2. apud Persas, Pellices conviviis adhibitas, cum uxoribus interesse non liceret, discimus ex Plut. Symposiac. l. 1. c. 1. quod de Partho-Persis quoque habet Iustin. l. 41. c. 3. de Graecis C. Nepos Praefat. etc. Tribuit autem sexaginta trecentas Artaxerxi Plut. in eo c. 43. totidem Dario Curtius l. 3. c. 3. ipsique Alexandro, Persicis moribus corrupto idem l. 6. c. 6. ut et Diodor. Sic. l. 17. c. 77. qui addit, hunc tantum numerum (Curtius gregem appellat l. 6. c. 2.) eos ideo affectâsse, ut ad dierum anni numerum accederent. Coeterum Ioniam Regi Persico eas merces suppeditâsse, tradit Maximus Tyr. Serm. 33. laudatus Berneggero ad Iustin. l. 10. c. 1. Apud Hebraeos Pellices seu Gap desc: Hebrew erant tum ante Legem, ut legimus de Nachore Gen. c. 22. v. 24. de Abrahamo Gen. c. 25. v. 6. de Iacobo c. 35. v. 22. de Eliphazo Gen. c. 36. v. 12. unde Tertullian. de Unis Nuptiis ad Uxor. l. 1. c. 2. Sane apud Veteres nostros, ipsosque Patriarchas, non modo nubere, sed etiam plurifariam uti matrimoniis fas fuit; erant et Concubinae: Tum post. Quarum illas quod attinet, de iure Noachidarum, tales nominetenus duntaxat, aut saltem dignitatis tantum minoris (ubi v. g. ancilla esset vel generis obscuri) ratione, ab Uxoribus discrepârunt; Iugalis autem contractus nodusque utriusque idem ipse fuit. Unde Cetura, quae in Paralipom. l. 1. c. 1. v. 32. dicitur Contubina Abrahami, a Mose vicatur Gap desc: Hebrew seu Uxor, Vide Augustin. de Civ. Dei l. 16. c. 34. et Tertullian. de Monogam. c. 6. Namque tum, in consensu solum et concubitu, modo ad vitae consuetudinem futuram uterque haberetur, matrimonii substantia consistebat. Istas quod concernit, in universum Pellices ab Uxoribus dstinguunt, pactis dotalibus et sponsaliorum sollennibus: Hinc saepe occurrit illud in Gemara utraque, uxore fiunt cum pactis dotalibus et sponsaliorum sollennbisu, Concubinae neque his neque illis. etc. Quemadmodum autem, ubi plures uxores, ibi etiam concubinae plures mixtaeve concubinae et uxores licitae (ut apud Hebraeos et fere in Oriente alibique apud Mahumedanos) fuêre; ita, ubi unicam duntaxat uxorem superstitem (ut apud Christianos et civiliores Europae ante Christum gentes) liceret habere, ibi et unica olim concubina, i. c. sine sollennibuspraeviis uxor, sed usu tamen satis coniuncta, permissa fuit, quam non magis, ac uxorem, repudiare fas erat, cum scil. nomine magis et sollennibus, quam re, invicem distarent. Iurisconsulti Graeci Basilic. Παλλακή ἐςτιν ἡ συζῶσά τινι εν τῷ οἴκῳ ἀυτοῦ, νομίμου χωρὶς γάμου, Concubina est, quae cum aliquo in aedibus cohabitat, sine matrimonio legitimo, i. e. sine formulis Matrimonio praescriptis. Et veter, apud Harmenopulum constitut. Caes. Concubinatus, qui κοινωνία τῆς παλλακῆς ibi dicitur, nomine γάμου ουκ ἐυπρεποῦς, seu Matrimonii indecori, designatur. Hinc Iulius Paulus sub Alexandro Seu. i. e. antequam in Imperium Romanum Christianismus receptus est, Eô tempore, inquit, quô quis uxorem habet, Concubinam habere non potest; alias licitam, ut uxorem sine sollennibus. Neque vero ingenua eô aevô, sed tantum acilla, liberta, libertinave, in concubitatu ita proprie dicto, potuit esse, sine testatione manifestum hoc faciente; quae si accederet, nullis aliis adhibitis sollennibus, Ingenua, Concubinae nomine depositô, uxor honoris causâ dicebatur. Coeteris, quae ingenuae non erant, concubinis, ut inferiore dignitatis notâ, appellatis, et solâ animi destinatione seu affectione aestimatis, Ulpian. l. 3. ff. de donat. inter virum et uxorem. Instauratum postea est ius illud, quô nefas erat uxorem simul ac concubinam (i. e. alteram cum sollennibus, saltem testatione satis manifesta, alteram sine hac, sine illis: sed utramquc coniugem) habere, idque tum a Constantino M. l. unic. C. de Concub. tum a Iustiniano Novell. 18. c. 5. et 89. C. 12. Etneim velut in diversa sub uno tempore coniugia convenire, ad Hebraeorum morem, id deputabatur, etc. Vide Ioh. Seldenum de Iure Natur. et Gentium l. 5. c. 7. et l. de Success. in bon. c. 3. ubi de successione liberorum e Pellicibus susceptorum multa habet. Apud Gothos Sueonasque quam probrosum fuerit ex Pellice nasci, videbimus in fra voce Vilis: ut de aliis in praesens nil dicam. addimus saltem ex cod. Seldeno sententiam salmasii, quam supra tetigimus, de origine vocis, Eliam Levitam auctorem habere, qui in Notis ad David. Kimchi Radices, verbo Concubina, inquit, vocatur Pilegesh, quod vocabulum compositum est ex Pelag Isha, i. e. uxore dimidiata; et Linguâ Latinâ, ubi quis binas habet uxores, harum altera nuncupatur alteri Pellex. Quasi Pellex, inquit Seldenus, Pallaca aut Παλλακὴ pro Concubina, ab hebraeorum iam dicta voce, quod et alii volunt, deducenda esset. Et certe Pellicis habetur altera notio; quae ipsam heic Concubinam recte satis denotat, L. Massurius 144. ff. de verb. signif. etc. Nec omittendum, Sapientiores Gentilium non latuisse, Pellicatum rem esse turpem et licet non civilibus Legibus,honestati tamen et rationi repugnantem. Unde non minorem fidei coniugi datae curam marito habendam, ac ipse ab uxore deposcat, graviter monet Seneca Ep. 94. Scis, inquiens, improbum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum. Scis, ut illi nihil cum adultero, sic nil sib: esse debere cum pellice. Et Ep. 95. in uxorem gravissimum iniuriae genus Pellicem esse, dicit. atquc hinc Syrae anûs servae, honestatis hanc atque aequitatis paritatem considerantis, apud Plautum Mercat. Act. 4.Sc. 6. v. 1. haec in verba quierimonia:Ecastor lege durâ vivunt mulieres,Multoque iniquiore miserae, quam viri;Nam si vir scortum duxit, clam uxorem suam,Id si rescivit uxor, impune est viro,Uxor viro si clam domo est egressa foras,Viro fit causa, exigitur matrimoniô.Utinam lex esset eadem, quae uxori est, viro!Nam uxor contenta est, quae bona est, unô virô,Qui minus vir unâ uxore contentus siet, etc.Vide Tob Pfanner. System. gentil. Purior. c. 11. §. 24. et supra voce Nothus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.